- APHETAE
- APHETAEurbs Magnesiae in Pagasetico sinu. Steph. Apollon. Argon. l. 1.Τὶν δ᾿ ἀκτὴν Ἄφετας Ἄργοῦς ἔτι κικλήσκουσι.Quia inde, ceu a carceribus, soluta est et emisla Argo navis. Pomp. Mela l. 2. c. 3. At cum litora leguntur, a promontorio Sepiade per Demetrion et Halon et Pteleon et Echinon, ad Pagasaeum sinum cursus est. Ille urbem Pagasam amplexus, amnem Sperchium accipit: et qurit Minyae Colchida petentes inde Argo navem solvere memorantur. Ec hic, inquit Voss. in hunc loc. errat Mela. Non enim per supra memorata loca cursus est ad sinun Pagasaeum, sed per sinum Pagasaeum cursus est ad supra dicta loca. Errat quoque, cum dicit Serchium infundi in sinum Pagasicum, cum in Maliacum effundatur. Recte vero dicit Argo navem Pagasis solvisse. Nam quock Aphetas hic reposuit Pintianus, id non probo. Tum quod id adversetur veterib. exemplaribus, tum quoque quod Aphetae et Pagasae pro eodem accipi debeant loco. Itaque et Aphetis et Pagasis recte dicuntur solvisse Argonautae. Lucan. l. 9. v. 400.Prima sretum scindens Pagasaô litore pinus.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.